Hľadaný výraz: Dt 1,41-45, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
41 Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus, sicut praecepit nobis Dominus Deus noster”. Cumque instructi armis pergeretis in montem, 42 ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”. 43 Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem. 44 Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo, obviam vobis, persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir usque Horma. 45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestrae voluit acquiescere.

1

mail   print   facebook   twitter